|
|
ID:
|
100.015 |
Leto:
|
1272 |
Datum:
|
1272 |
Regest:
|
Friderik Falkenberški in njegova žena Kunigunda podarita Herbardu (I.) Turjaškemu 6 hub na Visokem in 5 hub v Zapotoku ter mu prepustita vse pravice v gozdu vzdolž reke Iške. |
Izstavitelj:
|
Friderik Falkenberški |
Prejemnik:
|
Herbard (I.) Turjaški |
Arhivsko nahajališče:
|
GAFA, predal 26 |
Edicije:
|
Schumi, Urkundenbuch II, str. 247–248, št. 312. — Preinfalk-Bizjak, TKL I/1, str. 69, št. 15. |
Regesti:
|
Komatar, Schloßarchiv, str. 126, št. 8. — Otorepec, Gradivo za zgodovino gozdarstva, str. 15, št. 20. |
Komentar:
|
Formalna predloga (predlistina) temu dokumentu je št. 14. Gl. komentar k št. 16. |
Besedilo:
|
Cum sint breves dies hominis super terram, necesse est, ut omnis actus dignus memoriae quae obliuionis vicium non patitur testimonio scripture eternetur. Nos igitur Fridericus de Falchenberch ac Chunegundis uxor sua notum cupimus fieri universis quod nobili viro domino Herbordo militi de Awrsperg dedimus bona nostra in villa que dicitur Weyzzoch mansus sex et in Drasebel mansus quinque et fines terminatos a castro nostro Falchenbergk usque castrum suum Awrsperg cum agris, pratis, silvis, aquis et cum omnibus atinenciis eorum quesitis et non quesitis. Et dedimus praedicto domino Herbordo ad praedictos mansus omnia iura nostra que habuimus et habemus in silva illa sicut aqua, que in vulgari nominatur Eyzz decurrit ipsi et omnibus heredibus suis praedictos mansus cum omnibus praedictis atinenciis sive cum antedicta silva pleno iure quo nos habuimus imperpetuum possidendos. Et hoc apposito si de cetero aliquis praedictum dominum Herbordum vel heredes suos pleniore iure pro antedictis bonis infestaverit tunc nos praedictus Fridericus de Falchenberch et Chunegundis uxor sua vel heredes nostri tenemur antedicto domino Herbordo de Awrsperg militi et heredibus suis praenotata bona ab omne infestatione et querimonia libere absoluere. Et ut hec scripta rata et firma permaneant in huius rei testimonio dedimus praedicto domino Herbordo et omnibus heredibus suis litteram istam sigilli nostri munimine roboratam. Testes huius sunt: dominus Albero miles de Awrsperg, Marquardus de Ig, Rudigerus de Falchenbergk, Vlricus dictus Order, Johannes dictus Weitman, Arnoldus dictus Charstman, Hermanus dictus Custerl et alii fide digni. Anno domini M CC LXXII. |
Objava listine:
|
TL1-015.pdf |
Changed at:
|
10.4.2009 13:02 |
Changed by:
|
M. Bizjak |
Created at:
|
6.4.2009 8:17 |
Created by:
|
M. Bizjak |
|
|